- PATER Noster
- PATER Nosterinitium Orationis a D. N. I. Christo compositae in cuius recitatione tres ritus diversi occurrunt, in Communione Romana. Nam aliquando tota haec oratio secrete recitatur, ut in principio et in fine horarum Canonicarum; aliquando tota elatâ voce dicitur, ut in Missa et in fine horarum Canonicarum, secundum Monastieam consuetudinem, quod et in Lateranensi Ecclesia in omnibus horis Canonicis observatur: Aliquando denique et quidem frequentiûs priora saltem et posteriora verba clare recitantur, petuionibus submissiûs recensitis: cuios diversitatis rationem, vide apud Macros fratre: qui etiam observant, Catechumenis olim non licuisse hanc orationem adhibere; ad verba, Dimitte nobis, pectus percuti conluevisse; post Pater noster, in missa statim datum esse osculum pacis; a Ioanni XXII. ad haeresium feliciorem extirpationem esseinstitutum, ut Psadmus, Laetatus sum in his quae dictae sunt mihi etc. cum aliis precibus, finitâ oratione hac, subiungatur; in Missa Papali, in die Paschae, non responsum dari per Amen etc. Vide eos in Hierolexico, ut et infra. In Anglia vero Brownistae, Independentes et Anabaptistarum non pauci, in oratione formulis utendum praeconceptis, quibus mens et lingua in officio dirigautur, neganteis, ipfius Orationis Dominicae recitationem negligunt: contra Ecclesiae omnium temporum constantem praxin, firmissimis Scripturae S. testimoniis nixam. Quam in rem vide Samuel. Mares. System. Theol. Loco XII. §. 26. Hinc Paterinis nomen, de quibus vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.